

Liber Tobiae*
Caput 1: Versus 4
Nihil tamen puerile.Jam illud apostolicum gerebat in pectore:Nolite, pueri, effici, etc.[I Cor. 14.]. Hoc autem secundum illos dictum est quod incedebant in mandatis Domini sine querela, secundum illam regulam Tyconii, qua tanquam de eodem agentes, aliquando propter bonos omnes laudamus, aliquando propter malos omnes vituperamus, quod est secunda regula.